monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 9
Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius. Post resurrectionem suam convenienter praecipit sanctis psallere, ut resurgente capite membra laetarentur, maxime cum spes eorum tali dispensatione firmata sit: quoniam et ipsos constat in laetitia resurgere, quos contigit eius praedicationi credidisse. Memoriae sanctitatis eius dixit, quia nostri memor esse dignatus est, qui in umbra mortis, quasi in densa peccatorum caligine versabamur. Non enim nos illius memores fuimus, qui nos creavit; sed ille nostri potius, quos creavit; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos . Et ideo confitenda et glorificanda est memoria sanctitatis eius, quae humanum genus in recordationem suam deducens, quod nos salvare potuisset effecit.